Gaudete

Gaudete, gaudete! Christus est natus Ex Maria virgine, gaudete!

Tempus adest gratiæ Hoc quod optabamus, Carmina lætitiæ Devote reddamus.

Deus homo factus est Natura mirante, Mundus renovatus est A Christo regnante.

Ezechielis porta Clausa pertransitur, Unde lux est orta Salus invenitur.

Ergo nostra contio Psallat lam in lustro; Benedicat Domino: Salus Regi nostro.

Gaudete, gaudete! Christus est natus Ex Maria virgine, gaudete!

Comments 2

Leave a Reply

%d bloggers like this: